COMMAM struere

COMMAM struere
COMMAM struere
apud tertullian. de Pallio, c. 4. est, eam multis graibus ac spiris convolutam in altitudinem exstruere. Sic enim solebant mulieres multis compagibus capillaturam exstructam olim gerere. Iuvenal. Sat. 6. v. 502.
----- ----- Tot adhuc compagibus altum
Aedificat caput. ----- -----
Idem Suggestum comae alibi vocat, Lucianus ἐπανάςατιν τριχῶν, Latini tutulos. Istae autem convolutiones crinium muliebrium spirae vocabantur. Inde spirosus capillusApuleio in spiram cumulatus et convolutus, Metam. l. 2. Ex alienis autem et ascititiis capillis struebantur hae spirae, Hieronym. ad Marcellam: cuiusmodi crinium adtextorum compositio, quod in modum galeae fieret, galerus appellatur passim, et una cum vitta, inter Matronarum apud Romanos, privilegia fuit. Val. Max. l. 5. c. 2. ex. 1. Sanxit uti feminis semitâ viri cederent, confessus, plus salutis Rei publ. in stola, quam in armis fuisse, vetustisque crinium insignibus novum vittae diserimen adiecit. Ubi crines, Graecis ἐμπλόκια, sunt rotundus ille comarum suggestus; de quibus capiendus Plautus. Uni gerundum morem censeo et capiundos crines. Nam quae nubebant, crines capiebant, quô discrimine Matronae a Meretricibus distinguebantur. Festus, Senis crinibus nubentes ornantur, quod is ornatus vetustissimus fuit. I. e. senis crinium spiris, quae in orbem convolutae et aliae aliis superstructae tutulum seu galerum efficiebant. Graeci περικεφαλαίαν, item περίθητον κόμην aut περιθετικὸν vocârunt. Pollux in eadem re φενάκας appellat, Galli hodie perrucas. Sic itaque galerum et vittam matronae gerebant: non unô tamen omnes modô ornabantur. Siquidem praeter illam capillorum constructionem, aliquando et pone cervices comarum suggestum, in modum umbonis, aut collyridis cuiusdam sive popani formatum gerebant, qua de re diximus retro, in voce Collyra, etc. Cum autem et Meretricibus galerum istiusmodi, seu fictitiorum crinium concumulationem tribuant Veteres, annotat Vetus Scholiastes ad Iuvenal. ad discerniculum, Matronas nigros, Meretrices flavos sumpsisse: quod Servius confirmat ad l. 4. Aen. v. 698.
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
Abstulerat. ----- -----
Qui tamen eodem in loco verba haec Catonis adducit, de crinibus matronarum: Comas flavô cincre ungitabant, ut rutilae essent, etc. Qui vero istiusinodi capillorum struices formabant, Structores capillaturae Tertulliano dicuntur de Cultu Femin. quos Perrucarios vulgo Galli vocant. Vide Salmas. ad Tertullian. loc. cit. ubi addit, galeris talibus etiam viros, qui calvitiô erant deformes: item veteres Comoediarum actores priusquam larvas gestarent, usos fuisse, ex Suetonio in Othone et Diomede Gramm.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”